Esdrae Liber Primus*

Caput 10: Versus 1

Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente . . . Flevit populus.BEDAin Esdram,tom. 2.Qui scilicet peccaverunt, poenitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, poenitentiam acturi convenerunt.De filiis Aelam.Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdrae juvabat, populum secum peccasse confitendo, et poenitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis.Et nunc si est poenitentia in Israel.Quia si populum hujus peccati perfecte poenitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter poenitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari.Surge.Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui praeest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quae ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.
(* Traductions européennes)